- LUPIA
- I.LUPIAPlin. l. 3. c. XI. militum inter Hydruntum Brundusiumque itinere statio, quae gemino p. etiam scribebatur, et Λουπίαιpl. num. ut est apud Strab. P. Melam, Aethicum, Antonin. ut et Λουππίαι, unde vitiatum illud Ptol. Λουςπίαι. Paus. l. 6. scribit, quod prisco nomine Sybaris dicta fuerit. Vide Sylburgium. Erat autem col. opp. et portus Salentinorum in ora Calabriae Boreali, Aletinorum navale, nunc pag. La Rocca dictus, teste Galateo.II.LUPIAfluv. Galliae, Loing. Oritur in agro Pusaeensi, in limite Burg. dein Castellionem rigat et Montargium, ubi recipit incile Brivoduri, postea iuxta Nemurtium labitur; et aliquot aliis rivis auctus, paulo infra Moretum, in Sequanam se exonerat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.